About Report a problem

Menu

aleors

ALEORS
, Vox vernacula. Certa pars Archeriarum seu fenestricularum in urbium et castrorum muris per quas sagittarii sagittas suas in obsidentes emittebant. Litteræ ann. 1213. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 903 : Concessi quod possint facere.... murum... sine fossatis et tornellis, et de archeriis et arbalestenis sine Aleors. Idem prorsus videtur esse quod supra Alata et Alatorium, Via lustrandis vigiliis comparata, Gall. Corridor, chemin des rondes. Vide in his vocibus.

Saved

Recent