About

Menu

algotatae

ALGOTATAE
, et
Alligotatæ Vestes
. f. Eædem quæ corrugatæ seu in rugas ordinatim coactæ, Gall. Habits godronez, froncez. In censura Henrici Episcopi Albani et Legati Apostolici apud Ludewig. tom. 2. pag. 441 : Vestes notabiliter incise et Algotate sub eadem distinctione prohibentur. Statuta antiqua apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1191 : Clericis autem et Laicis communiter interdicimus, ne manicas sutas et vestes Alligotatas ulterius habere præsumant.
Vestes sunt Segmentis varii coloris distinctæ ; Haligote quippe Segmentum est, unde Haligoté dicitur qui vestem segmentis consutam induit. Fabul. tom. 1. pag. 81 : Et vesti une poure cote,Ou il ot maint Haligote. Ibidem pag. 75 : Lors demande que c'étoit,Il ert ainsi Haligotez.

Saved

Recent