alyrumnae
Reperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas patrio sermone Alyrumnas is ipse cognominat.Hinc emendandus Michael Scotus lib. 2. Mensæ Philosophicæ 21 :
Philometer Rex Gothorum, quasdam mulieres Yriagas, quas Gothi Alarinas vocant, suspectas habens, etc.Legendum enim
magas
strigas
et Alyrumnas. Trithemius in Breviar. annal. ubi de Marcomiro :
Vaticinantem a sagacitate vocarunt Alyrunam.Hodie etiam a Germanis
Alrunen, Magas vocari constat. Olaus Wormius in Monumentis Danicis pag. 514. 523. in Literatura Runica cap. 3. et in Fastis Danicis lib. 1. cap. 1. et lib. 3. cap. 3. ait,
RunasDanos literas suas, figurarum ductibus a cæteris aliis discrepantes, olim generatim vocasse ; quarum quibusdam ad res gestas consignandas, et ad scribendum, aliis Magi in incantationibus et præstigiis suis uterentur. Additque, literas istas inde
Ram runerappellatas, seu Runas amaras et acerbas, quod in perniciem aliorum plerumque earum cederet abusus : eos vero qui
Runiserant instructi, quique Astronomiæ et Magiæ operam dabant,
Runer, vel a muneris præstantia
Adelrunerdictos, quod in re literaria cæteros præcellerent : quod nomen ipsis etiam feminis attributum, unde vocem
Alruna, Alirumna, et
aliorumaeffinxerunt Scriptores, seu potius depravarunt.
Proficiscuntur cum eo bini Fengonis satellites, literas ligno insculptas (nam id celebre quondam genus chartarum erat) secum gestantes, quibus Britannorum Regi transmissi sibi juvenis occisio mandabatur.Id etiam probant varia istiusmodi
lignainscripta, ab eodem Wormio allata lib. 2. Fastor. Danicor.
Antiqui autem, ait Brynolphus in Notis in Saxonem MSS :
Suas Runas, hoc est, literas tabellis ligneis, quas. Hinc forteSpioldkefle nominarunt, commiserunt, non atramento, pigmento aut colore illitas, verum cultellisincisas, etc
RunenGermani dixerunt pro
insusurrare, quod faciunt Magi : unde
susurri magici, de quibus diximus ad Cinnamum. Hanc porro
Runavocabuli vim firmat imprimis Fortunatus lib. 7. Poem. 18 :
Barbara fraxineis pingatur Runata bellis, Quodque papyrus agit, virgula plana valet.
Runa, pro litera, seu Germanorum characteribus sumitur : quo loco Codex MS. S. Germani Paris. habet
Rhuna. Runicorum characterum tabellam exaravit idem Wormius in Literatura Runica pag. 60. censetque, conjectura haud omnino improbanda, literas aut characteres, quos Chilpericum, Francorum Regem, Francicis addendos statuisse narrant Gregorius Turon. lib. 5. cap. 45. et Aimoinus lib. 3. Hist. Franc. cap. 41. non Græcos, sed Runicos, id est, Gothicos fuisse. Hunc consulat velim, quisquis ejus argumenta volet expendere. Vide præterea Loccenium lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 14. et Stephanum Stephanium in notis ad Saxonem Grammat. pag. 45. et seqq. His adde Salmasium de Hellenistica pag. 382.
Runis, literis antiquorum Germanorum exstat liber Guil. Grimmii ; de
Alirunis, Magis, vide J. Grimmii Myth. Germ. pag. 227. 583.