About Report a problem

Menu

bravus

BRAVUS
. Fori Aragon. lib. 8. pag. 146. v. : Qui pignorat boves, Bravos, equas, vaccas, vel oves, etc. Forte branas, sterile jumentum. Vide in hac voce.
Bos junior et indomitus, Ital. et Hispan. Bravo, nostris olim Brau ; nihil ergo emendatione opus est in For. Aragon. hic laudatis, ut jam monui supra in Brana. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. : Et primo duas magnas vaccas cum eorum sequelis, et duos Bravos sive boves, quemlibet ætatis duorum annorum et ultra.... Item plus sex Bravos, quemlibet ætatis trium annorum et ultra, etc. Charta ann. 1291. ex Tabul. archiep. Auxit. : Vitulum sive animal Bravium cum alio animali domestico domare et mitigare per tempus, sine omni augmento census. Vide Raynouardi Glossar. voce Brau, vol. 1. pag. 253.
BRAVUS
, Sicarius, satelles, Ital. Bravo, nostris Brave, eadem acceptione. Leges Genuens. ann. 1576. tom. 2. Cod. Ital. diplom. col. 2179 : Nullum est hominum genus, quod in republica.... sit adeo abominabile, quam gladiatores et sicarii, quos vulgus Bravos seu scavezzos appellat. Stat. Veron. cap. 126. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 647 : Omnes camphiones Bravos et magistratos per me vel per judices communis Veronæ, sive consules bona fide coæquabo. Ubi pugiles conductitii intelligendi sunt.

Saved

Recent