About Report a problem

Menu

braza

BRAZA
, Hisp. Brasa, Gall. Braise, Carbones ardentes, prunæ. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 313. col. 1 : Item, volumus quod in cœna die Sabatti, serviatur nobis de octo ovis in Braza coctis vel in aqua.
BRAZA
, Cerevisia, Gall. Biere ; Brazator, qui illam conficit. Epist. Wigonis an. circ. 983. tom. 6. Anecd. Pezii part. 1. col. 119 : Sutores, lautores, Brazatores, qui nunc cottidie vacant. Nullum enim hospitem possumus suscipere, aut potu reficere : quia non dederunt nobis Brazam, quibus jusseratis. Vide infra Brazia.

Saved

Recent