burae
Brandones, Dominica prima Quadragesimæ apud Lotharingos et Barrenses, quibus
Bureidem sonat, quod alibi
Brandon, fax, tæda, ignis.
Bules, eodem sensu, usurpatur in pago Virdunensi ; ubi
Buleetiamnum vocant acervum ligneum, cui lætitiæ causa ignis subjicitur. Charta officialis Metens. ex Chartul. S. Petri de monte :
Datum anno Domini 1254. feria quinta post Buras.Alia ibid. ann. 1290 :
Doneies lou Lundi devant les Bures.Charta Radulphi abb. S. Apri ann. 294 :
Volumus etiam quod capellanus,..... teneatur solvere singulis annis, die crastina Burarum, pictantiario nostri monasterii.... xx. solidos Tullenses.Alia ann. 1349. in Chartul. Godefridi dom. Asperim. fol. 3. r°. ex Bibl. reg. :
Lesqueilz quaitrevins escus d'or je ai promis et promes à paier.... au jour des Bures prochainement venant. Le Dimenge des Buires,in Charta ann. 1387. ex Chartul. priorat. Belleval.
Boure, eodem significatu, dicunt Insulenses et Tornacenses. Vide Brandones supra in Brando 1.