About
Menu

consistentes

CONSISTENTES
, dicti ii qui cum aliis fidelibus stantes orabant, necdum tamen ad Sacramenta admittebantur : preces enim fideles stantes peragebant : συνεστῶτες in Concilio Ancyrano can. 24. 25. et in aliis apud Allatium lib. de Narthece veteris Eccles. pag. 85. Concilium Agathense can. 60 : In pœnitentium loco standi et orandi humilitatem ita noverint observandam. Consistentes feminæ, in Conc. Rom. sub Eugenio II. PP. in quo præcipitur ne viris sociari permittantur. Id est, viduæ, vel virgines quæ pœnitentiæ benedictionem acceperunt.

Saved

Recent