About

Menu

donna

DONNA
, Domina. Concil. Vallis-Oletanum anni 1127. inter Hispana tom. 3. pag. 346. col. 1 : Ego Alphonsus Imperator Hispaniæ una cum uxore mea Donna Berengaria. Statuta Venetorum ann. 1242. lib. 4. cap. 15 : Sancimus, ut si aliquis reliquit uxorem suam Donnam et dominam in domo sua, quod per hæc verba habeat de bonis defuncti ea tantum, quæ sibi necessaria sunt ad comestionem et potum, etc. Galli dicerent, Dame et maitresse.
DONNA
, pro Tonna, Dolium, Gall. Tonneau, Belg. Tonne. Charta B. Mariæ de Charitate ad Ligerim : Donnas quoque trecentas quoque trecentos modios vini continentes, et cupas quæ ad eamdem mensuram vinum continere sufficiant, necnon et arcas viginti annonæ modios continentes. Vide Tunna.

Saved

Recent