About

Menu

figida

FIGIDA
, Tela, quod omnibus sint contraria, a Figendo. Papias in MS. Bituric. Ibidem : Figida, Saturnia stella, quod omnibus sit contraria. Sed hoc posteriori significatu, non Figida, sed Frigida legendum suadet Virgilii versus 336. Georg. 1 : Frigida Saturni quo sese stella receptet. Cum autem ait, stellam hanc omnibus esse contrariam attendit illud Propertii 4. 1. 84 : Est grave Saturni sidus in omne caput.

Saved

Recent