folkesmote
Wardæ, seu Curiæ, sed omnium
Wardarum, in Comitatibus unius hundredi, non omnium hundredorum. Hic, quasi
Shiregemotus, id est, conventus Comitatus ; illic
Burgemotus, id est conventus civitatis seu burgi. Leges Edwardi Confess. cap. 35. de Aldermannis :
Cum aliquid vero inopinatum vel dubium, vel malum, contra Regnum vel contra Coronam Domini regis, forte in ballivis subito emerserit, debent statim pulsatis campanis, quod Anglice vocant Motbel, convocare omnes et universos, quod Anglice dicunt Folcmote, i. vocatio et congregatio populorum et gentium omnium, quia ibi omnes convenire debent... et ibi providere debent indemnitatibus Coronæ regni per commune consilium, etc.In ejusmodi etiam conventibus eligebantur Vicecomites et
Heretrochii. Ibidem :
Item aliud Folkmote esse debet in quolibet Comitatu, scilicet in capite Kal. Octob. ad providendum ibi quis erit Vicecomes, et qui erunt eorum Heretochii, et ad audiendum ibi juxta eorum præcepta, consilio et assensu Procerum, et judicio Folkesmote.Hujus vocis mentio præterea occurrit in Legibus Aluredi apud Brompton. cap. 42. Editionis vero Saxonicæ 34. et in Legib. Henrici I. cap. 2.