iacobi
Jaque Bonhommevocabant, sub ann. 1358. de quibus copiose Froissartes 1. vol. cap. 187. 188. 189. Matth. Villaneus lib. 8. cap. 67. Continuator Nangii Gall. MS. etc. qui factionem ipsam
Jaqueriamnuncupant. Regestum 3. Memorialium Cameræ Computor. Paris. fol. 218 :
Sigillum Capitanei Rusticorum vocatorum Jacoborum decapitati apud Claromontem in Belvacino, fuit traditum Cameræ per Thomam Brochardi Receptorem Silvanect. 11. Dec. 1356.Chronicon scriptum sub Carolo V :
Anno 1358. cum Jaqueriis de Belvacino congregati sunt illi de Mucien, et destruxerunt Montmorenci.Vide Louvetum in Hist. Bellovac. tom. 2. pag. 544. et infra Jaquei.