About Report a problem

Menu

ic-dien

IC-DIEN
, Epigraphe, qua Principes Walliæ sub emblemate trium pennarum utuntur : facta a Saxonico Icðien, ubi ð cum trajectione in erecta parte, non D. sed Th. exprimit, significat autem Ego servus, vel ipse servus sum, juxta illud Apostoli ad Galatas cap. 1. ðien enim, ðen et ðegen, Servus, Minister. Inde Barones Regum Anglo-Saxonum, juxta linguam eorum vernaculam, Theini, et Thani, et Theigni : juxta Latinam Ministri appellati sunt. Semper igitur scribendum moneo cum aspiratione, ut petitum intelligatur a Saxonibus. Hæc Spelmannus.

Saved

Recent