About
Menu

libertaticum

LIBERTATICUM
, Obsequium ac servitium, quod Libertus patrono suo debet ratione libertatis concessæ, et quod ille sibi reservavit in Charta ingenuitatis. Olim enim aqud Romanos Liberti patronis donum, munus, ac operas debebant, toto Tit. de Oper. Libertor. in Digest. (38, 1.) Formula vetus 48. ex Bignonianis : Nec ulli hæredum meorum nullum impendas servitium, nec hominium, nec Libertaticum, nec ullum obsequium, nec patronaticum. Apud Marculfum lib. 2. form. 32. Libertinitatis obsequium appellatur.

Saved

Recent