libet
libet, it pleases, is pleasing, is agreeable
I will go for you, if you are not permitted
- it pleases, is pleasing, is agreeable: mihi, I am disposed, I like, I please, I will.— Constr. with nom. of a demonstr. or rel. pronoun, with inf. or a subject-clause as subject, or impers. without a subject, and with or without a dat.
- α Id (quod) libet (mihi): quod tibi lubet, idem mihi lubet, Plaut. Most. 1, 3, 138 (294): facite, quod vobis lubet, Ter. Ad. 991: cui facile persuasi, mihi id, quod rogaret, ne licere quidem, non modo non libere, Cic. Att. 14, 19, 4; cf.: sin et poterit Naevius id quod libet et ei libebit quod non licet, quid agendum est? id. Quint. 30, 94: quodcumque homini accidit libere, posse retur, Plaut. Am. 1, 1, 17 (169): ubi peregre, tibi quod libitum fuit, feceris, Ter. Phorm. 970.—Once in plur.: cetera item, quae cuique libuissent, dilargitus est, Suet. Caes. 20.—Without a dat.: rogita quod lubet, Plaut. Ep. 5, 2, 31 (696): faciat quod lubet, Ter. Heaut. 464: nihil vident, nisi quod lubet, id. ib. 643: si quid lubet, id. Phorm. 981: quae (senectus) efficeret, ut id non liberet quod non oporteret, Cic. de Sen. 12, 42: illa priorum scribendi, quodcumque animo flagrante liberet, simplicitas, Juv. 1, 152.—
- β With inf. or a subject-clause, with or without a dat.: concedere aliquantisper hinc mihi intro lubet, Plaut. Ps. 1, 5, 158 (572): mihi lubet nunc venire Pseudolum, id. ib. 4, 5, 3 (1054); Ter. And. 958: Qui lubitumst illi condormiscere? Lu. Oculis, opinor, Plaut. Mil. 3, 2, 13 (825): non libet mihi deplorare vitam, Cic. de Sen. 23, 84: quarum (orationum) alteram non libebat mihi scribere, id. Att. 2, 7, 1: de quo genere libitum est mihi paulo plura dicere, id. de Or. 2, 85, 348; id. Leg. 2, 27, 69; Ter. And. 263.—Without a dat.: cum illuc ventum est, ire illinc lubet, Enn. ap. Gell. 19, 10, 12 (Trag. v. 258 Vahl.); Ter. And. 816: de C. Gracchi tribunatu quid exspectem non libet augurari, Cic. Lael. 12, 41: qui in foro, quicum colloqui libeat, non habeant, id. Rep. 1, 17, 28: incoharo haec studia, vel non vacabit, vel non libebit, Quint. 1, 12, 12; 10, 1, 13; Ter. Ad. 766: ultra Sauromatas fugere hinc libet, Juv. 2, 1: libet expectare quis impendat, etc., I should like to see who, etc., id. 12, 95.—
- γ Absol., with or without a dat.: ego ibo pro te, si tibi non libet, Plaut. Most. 5, 2, 10 (1131): ubiquomque libitum erit animo meo, id. As. 1, 1, 97 (112): adi, si libet, id. Pers. 5, 2, 13 (789); Cic. Tusc. 5, 15, 45; Ter. And. 213: age, age, ut libet, id. ib. 310: ut libet, as an expression of assent, id. Heaut. 738; 780; 934; id. Ad. 246: Ch. Quid in urbe reptas villice? Ol. Lubet, Plaut. Cas. 1, 11 (99); id. Bacch. 5, 2, 79 (1198): Pe. Qua fiducia ausus ... dicere? Ep. Libuit, Plaut. Ep. 5, 2, 33 (698); cf. id. Ps. 1, 3, 114 (343).—Hence,
- 1 lĭbens (lŭbens; LIBES, Inscr. R. N. 2598 Mommsen), entis, P. a., that does a thing willingly or with readiness, willing, with good will, with pleasure (class.).
- A Lit.
- 1 In gen.: studen hercle audire, nam ted ausculto lubens, Plaut. Ps. 1, 5, 108 (522): Ph. Complectere. An Facio lubens, id. As. 3, 3, 25 (615): ego illud vero illud feci, ac lubens, Ter. Eun. 591; id. Heaut. 763; id. And. 337: cum totius Italiae concursus facti illius gloriam libens agnovisset, Cic. Mil. 14, 38.—Freq. (esp. in Cic.; Caes. and Quint. do not use libens as an adj. at all) in the abl. absol.: me, te, etc., and animo libente or libenti, with pleasure, gladly, very willingly: edepol me lubente facies, Plaut. Am. 2, 2, 218 (850): me libente eripies mihi hunc errorem, Cic. Att. 10, 4, 6; id. de Or. 2, 73, 295: libente me vero, id. Rep. 1, 9 fin. Mos. N. cr.: quae (res nostrae) tam libenti senatu laudarentur, id. Att. 1, 14, 3: cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, id. ib. 2, 4, 2.—Sup.: cunctae praefecturae libentissimis animis eum recipiunt, Caes. B. C. 1, 15, 1: illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus, Cic. Att. 4, 2, 5: libentissimis Graecis, id. Fam. 13, 65, 1: lubentissimo corde atque animo, Plaut. Ps. 5, 2, 22 (1306): fecit animo libentissimo populus Romanus, Cic. Verr. 1, 9, 25.—
- 2 In partic.: libens or libens merito (abbreviated L. M.), a formula used in paying a vow: Jovi lubens meritoque vitulor, Plaut. Pers. 2, 3, 1 (251): EX VOTO L. M., Inscr. Orell. 1412: V. S. L. M., i. e. votum solvit libens merito, or V. L. S., i. e. votum libens solvit, very freq. in inscriptions. —
- B Transf., glad, happy, joyful, cheerful, merry (ante-class.): uti ego illos lubentiores faciam, quam Lubentia'st, Plaut. As. 2, 2, 2 (258): ego omnes hilaros, lubentes, laetificantes faciam ut fiant, id. Pers. 5, 1, 8 (760): hilarum ac lubentem fac te in gnati nuptiis, Ter. Ad. 756.—Hence, adv.: lĭbenter or lŭbenter, willingly, cheerfully, gladly, with pleasure, Enn. ap. Gell. 12, 4, 4 (Ann. v. 239 Vahl.); id. ap. Non. 15, 12 (Trag. v. 379 ib.): cenare lubenter, Cato R. R. 156: ecastor frigida non lavi magis lubenter, Plaut. Most. 1, 2, 1 (84): ut homines te libenter studioseque audiant, Cic. Div. in Caecil. 12, 39; id. Rep. 1, 18, 30: libenter verbo utor Catonis, id. ib. 2, 1, 3; id. Lael. 24, 89; id. Rep. 2, 38, 64: ego tuas litteras legi libenter, id. Fam. 3, 5, 1; id. Att. 2, 1, 1: libenter homines id, quod volunt, credunt, Caes. B. G. 3, 18.—Comp.: ille adjurans, nusquam se umquam libentius (cenavisse), with a better appetite, Cic. Fam. 9, 19, 1; id. Lael. 19, 68: nihil libentius audiunt, Quint. 7, 1, 63; 8, 2, 11: nil umquam hac carne libentius edit, Juv. 15, 88.—Sup.: cui ego quibuscumque rebus potero libentissime commodabo, Cic. Fragm. ap. Non. 275, 18: cum lubentissime edis, Favorin. ap. Gell. 15, 8, 2: libentissime dare, Cic. Verr. 2, 4, 27, § 63; id. Leg. 2, 1, 1; Sen. Ep. 30, 9.— Hence also,
- 2 lĭbĭtus, a, um, P. a.; only plur. as subst.: lĭbĭta, ōrum, n., lit., the things that please, one's pleasure, will, liking, humor (Tacitean): sua libita exercebant, Tac. A. 6, 1: ad libita Caesarum, id. ib. 12, 6: ad libita Pallantis, id. ib. 14, 2.
- LIB-, it pleases, is pleasing, is agreeable: age, age, ut lubet, T.: Ut lubet, as you will, T.: adde, si libet, velocitatem: faciat quidlubet, T.: siquid lubet, T.: efficere, ut id non liberet quod non oporteret: Scribendi, quodcumque animo flagrante liberet, Simplicitas, Iu.: cui persuasi, mihi id non libēre: sin poterit id quod libet: ipsam despoliare non lubet, T.: quid exspectem non lubet augurari: libet expectare quis impendat, etc., I should like to see who, etc., Iu.: non libet mihi deplorare vitam: Insanire libet quoniam tibi, V.
-
…oportere, atque se hac spe petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam quam adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi ,…
Julius Caesar, Gallic War
-
…quibus, Basse, perire iuvat ingenuus color et multis decus artibus, et quae gaudia sub tacita ducere veste libet. quo magis et nostros contendis solvere amores, hoc magis accepta fallit uterque fide. non impune feres sciet…
Propertius, Elegies
-
…tenere, cui primum digitum dare adpetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti carum nescio quid libet iocari et solaciolum sui doloris, credo, ut tum gravis adquiescat ardor, tecum ludere sicut ipsa possem et…
Catullus, Carmina
-
…multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. Sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse ; cognoveram…
Sallust, Catilina
-
…me sine, quem semper voluit fortuna iacere, hanc animam extremae reddere nequitiae. multi longinquo periere in amore libenter, in quorum numero me quoque terra tegat. non ego sum laudi, non natus idoneus armis hanc me…
Propertius, Elegies
-
…inediae, algoris, vigiliae supra quam quoiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus ; satis eloquentiae, sapientiae parum .…
Sallust, Catilina
-
…non molesta, sed etiam iucunda. quod si in hoc erro, qui animos hominum immortalis esse credam, libenter erro nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo ; sin mortuus, ut quidam…
M. Tullius Cicero, De Senectute
-
…magis recipio. quod ad me attinet, mi Cicero, ita ab imminentibus malis res p. me adiuvante liberetur sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…cum redissent, rogarentur ut pari studio convenirent quid denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die nos comitiis centuriatis…
Cicero, post Reditum in Senatu
-
…si admirabilem dixi quom eum ad salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter me ad pedes abiecissem. qua autem est aliquid impertias temporis, non est de pace sed de me ipso…
Cicero, Epistulae ad Atticum