malexardi
Hac tempestate quorumdam Brixiensium filiorum iniquitatis secta adeo pullulavit, ut contra patriam eorum manum levarent. Hos autem Malexardos, et siquidem bene, vocaverunt ; semper enim hæc factio Malexarda omnis sævitiæ suæ contra civitatem suam arma retorsit. Nam facientibus ipsis Malexardis castella multa civitati sublata sunt, et anno Christi Domini 1242. castrum Pontevii per eosdem Cremonensibus traditum est.Ab Italico
maleet
ardireaudere, dicti videntur
Malexardi, id est, homines ad malum et facinus audendum projecti.
Diz. del ling. ital. pag. 593., qui vocabulum
Malesardointer voces italicas recenset. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom.
Statuimus et ordinamus quod nullus possit vel debeat esse potestas bon... qui expulsus fuerit, vel de sua terra exiverit pro Malexardo( pro parte condam domini Federici imperatoris, vel suorum sequatium.Mallexarto'60. -Malesarto'62)