About
Menu

malia

MALIA
, vox Italica, Magia, maleficium, incantatio. Miracula S. Johan. Gualberti tom. 3. Julii pag. 421 : Etiam non hoc duximus prætereundum, quoniam modo quædam mulier de monte Miliario, a dæmone et incantationibus, quas vulgo Malias appellant, S. Joannis precibus fuit liberata.
MALIA
, Idem quod Mala, Male, valise. Statuta Equitum Teuton. cap. 14. apud R. Duellium Miscell. lib. 2. pag. 27 : Sane cum omnis nota proprietatis a religiosis sit evitanda, volumus ut fratres in domo existentes, clausuris et serris et firmaculis in Maliis et bissacciis et scriniis careant.

Saved

Recent