About
Menu

ministrales

MINISTRALES
, Ministralia. Vide supra Ministeriales.
MINISTRALES
, apud Bononienses, aliasque viciniores gentes, appellabantur Magistri viarum, quibus tota ipsas tuendi ac custodiendi cura commissa erat. Duo singulis duobus mensibus pro qualibet via eligebantur per suffragia ab incolis vicinariis. Qui Ministrales duas vel plures vigilias seu guaitatores eligebant, ut noctu propriam viam invigilarent, ne vastaretur aut furtis pateret. Stat. Bonon. ann. 1250-67, tom. III. pag. 126-128 : Statuimus quod in qualibet contrata sint Ministrales, qui eligantur ad brevia a vicinis illius contrate.... et ita debeant providere predicta singulis duobus mensibus duo eorum, donec Ministrales duraverint... et debeant eligere duos guaitatores vel plures ad voluntatem vicinorum suorum, qui custodiant civitatem de nocte, et precipiant quod ipsi guaitatores bene faciant guaitam... Et paulo post : Addimus huic statuto quod dicti Ministrales teneantur accipere bonam et ydoneam securitatem a dictis guaitatoribus de data custodia facienda per integrum annum ; et securitates ipsorum teneantur Comuni feudum restituere duplicatum ; et si securitates non essent bone, Ministrales, qui eas acceperint, teneantur Comune reservare indempne. De quibusdam aliis eorumdem officialium muneribus, vide op. cit. tom. III. pag. 747. Fr.
MINISTRALES
, Qui nuntia perferebant habebant quidem proprios Ministrales, qui eligebantur inter sese per suffragia coram potestatis judice, vel tabellione ; bimestre erat eorum officium, nec in eodem anno iterum sumere fas erat. Ipsis sociorum disciplinæ cura data erat. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 92 : Et addimus quod Ministrales Nunciorum... debeant eligi ad brevia inter eos coram judice potestatis, vel ejus notario ; et predicti Ministrales debeant mutari singulis duobus mensibus, et qui semel fuerit Ministralis non amplius in eodem anno possit esse ; et tom. I. pag. 227 : Et si ero Ministralis Nuntiorum bona fide inquiram socios meos, et scrutabor de exercitio offitii sui, et si aliquem invenero delinquentem contra suum officium potestati eodem die manifestabo, et potestas publice in consilio dicere teneatur. Fr.
MINISTRALES
appellabantur Bononiæ qui ipsis Societatibus præpositi erant. Eligebantur per suffragia ab universo Collegio, et semestre erat eorum officium. De ipsorum numero, conditione, munere ac privilegiis vide plura in Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 392-397, sub Rubrica : Quot Ministrales habeat quelibet Societas artium et armorum, quanto durare debeant, et quando cessare. Fr.

Saved

Recent