About Report a problem

Menu

oblaya

OBLAYA
, Administratio seu mensa rerum ecclesiis nomine Oblationis concessarum ; unde Oblayarius, illarum administrator. Chron. Salisburg. ad ann. 1375. apud Schwart. in Hist. fin. princip. Rugiæ col. 424 : Johannes Rosses emit... certa prædia,... quæ dedit conventui ad Oblayam pro ebdomadariis, qui prius nihil habuerunt ; tali pacto et conditione adjectis, quod Oblayarius, qui pro tempore fuerit, cuilibet ebdomadario in prima sua ebdomada, qua scribitur ad publicam, teneatur cottidie dare tres denarios. Et col. 425 : Item Oblayam et præbendam in vestibus et aliis ipsis multipliciter melioravit et augmentavit. Vide mox Oblegium.

Saved

Recent