optari
liberædicebantur : quæ vero optari non poterant,
ligatæ. Ita Joannes Schefferus ad Chronic. Archiepiscoporum Upsaliensium pag. 215. Vetus Scheda apud eumdem :
Notandum quod ab istis præbendis videlicet... nunquam est admissum Optari, et hoc propter colonos, ne coloniæ desertarentur, et quia habuerunt patronos, etc.Pag. 177 :
Postea Optavit eamPag. 162 :(canoniam) D. Joannes, etc. deinde D. Siguastus, etc. quo facto Decano, Optavit eam D. Jacobus, etc.
Ipso resignante præbendam prædictam, per Optationem alterius Canoniæ, sibi successit D. Nicolaus Marci in Præbenda seu Canonicatu.Pag. 180 :
Quo iterum Optante præbendam Tierp, obtinuit eam D. Benedictus, Joannis per Optationem.Passim ibi. Ita
feudum optaredixit Ericus Upsaliensis lib. 5. Hist.
Feudi vero possessio tamdiu duravit in manibus et potestate cujuslibet sic ementis, donec veniret alius qui idem feudum vellet Optare.Edictum Chlotarii II. Regis in Concilio Parisiensi ann. 615. cap. 3 :
Ut nullus vivente Episcopo Adoptare locum ejus præsumat.Cæterum de vocis
Optarenotionibus apud Latinos, consulendus præ cæteris Petr. Faber lib. 2. Semestr. cap. 22. pag. 338. et lib. 3. cap. 23. pag. 367. et 368.