poth
Poth fuit appellatus, quia internuncius erat inter Imperatorem Conradum et Andream ac Salomonem Reges. Poth enim Theutonice, Latine nuncius sonat.Observat Bongarsius apud Justinum lib. 2. extremo in MSS.
Potios, in aliis
Pontios, al.
Pontion, alias denique
nuntios pontios, ubi codex editus, et aliquot codices recentiores
nuntiospræferunt :
Scribit præterea Xerxi, quoscunque ad se nuntios misisset, interficeret, etc.