About
Menu

quarantenum

QUARANTENUM
, Quadragesima pars. Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 53. ex Cod. reg. 4659 : Statuimus quod omnes molendinarii non possunt pro moutura accipere ultra Quaranteiram. In editis vero lib. 1. rubr. 25. art. 1 : Statuimus quod nullus molendinarius pro molitura debeat accipere ultra Quadragesimam partem eorum quæ molentur. Charta ann. 1229. ex eod. Cod. : Concedimus ut nomine molturæ accipiatur Quarantenum sive quadragesima pars bladorum. Alia ann. 1381. ex Tabul. Massil. : Omnia quæ venduntur ad cannam, diminuatur canna de Quaranteno, et vendentes solvant sex denarios pro libra. Vide Quarentenum.

Saved

Recent