rivaltus
Rivoaltinomen mansit, inquit Sabellicus in Histor. Veneta decade 1. lib. 1. e rivis scilicet altioribus, qui exundantem in fluvium pelagus continebant. Chronicon MS. Andreæ Danduli ann. 809 :
A throno itaque ducali, qui in Rivoalto situatus est, tota civitas a populo Rivoaltus est appellataVox cæteroquin non nupera, cum ejus meminerit Constantinus Porphyrogenitus lib. de Administr. Imper. cap. 27. cui locus is: a clero autem ob episcopalis sedis statum Olivensis, sive Castellana dicta est, vulgariter vero Venetia nuncupatur, urbi nomen provinciæ attribuentibus, cum terminis suis a Grado usque ad caput aggeris.
RivaltumItalorum exprimendo, non censeam, facit Castellum
RisbantCalesianum in Morinis, quod in terræ lingua, quæ in Oceanum aliquot passibus excurrit, ædificatum, portum munit et claudit : cui id nominis inditum omnino existimaverim ab Aimerico Papiensi Lombardo, primo ejus Gubernatore, facto ab Anglorum Rege, statim atque in ejus potestatem concessit, castri Rialtini Veneti exemplo, quod in mari perinde ut in aggere exstructum erat.