About

Menu

roca

ROCA
, Petra, rupes, Gallis Roche ; item Arx in rupe exstructa, ut mox Rocca. Præceptum Caroli Calvi ann. 840. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 30 : Terminat prædictus alodis de una parte ad molinos Gualampadi, qui sunt serti (f. siti) in ripa Urbione, ubi signa supraposita atque decurias ; deinde vadit per torrente et per ipsum montem superiorem usque in Roca, ubi signa posita sunt. Præceptum ejusdem Regis ann. 855. in Appendice Marcæ Hispan. col. 787 : Rocam, quam vocant Frusindi, quam eorum genitor per aprisionis auctoritatem tenuit. Vide Rocha 1.
ROCA
,
Rocha
, Mansio, cella in rupe excisa ; unde nostris Roche, pro Cella vinaria, vulgo Cave. Charta pro eccl. S. Vinc. in Hisp. ex Chartul. Cluniac. : Habet supradicta ecclesia decem jugatas bene cultas, duas azeniarum Rocas, duos molendinos, etc. Charta ann. 1189. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 357 : Præter hæc dedit Petrus de Brion prædictis canonicis unam Rocham et hortos, quos emerat a Salomone Dognes. Charta ann. 1326. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 355 : Jehan du Moulinet demeurant à Tours fist faire une voute, appellée ou pays Royche, en la maison où il demeure. Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 144. ch. 465 : Icellui Jehan avoit trouvé ladite exposant en sa Roiche ou cave. Aliæ ann. 1404. in Reg. 159. ch. 169 : Icellui prestre en soy cuidant lever et reculant cheut en une Roche ou cave. Rursum occurrit in aliis ann. 1405. ex Reg. 160. ch. 174. Vide mox

Saved

Recent