About

Menu

roccha

ROCCHA
, Castellum vel præsidium in rupe. Charta ann. 1217. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 1294. edit. ann. 1717 : Ecclesias eidem Tarracinensi ecclesiæ in perpetuum unitas manere decernimus, cum omnibus juribus earum, rebus ac pertinentiis in ecclesiis, monasteriis, præsidiis, Rocchis atque castellis. Vide Rocca.
Roccha Lignaminis
, Munitio, ut opinor, e ligno constructa. Turris lignea. Chronic. Petri Azarii apud Murator. tom. 16. col. 522 : In capite vero utriusque partis (pontis admodum spatiosi) erant pontes levatorii, et singulæ Rocchæ lignaminis valde fortis.

Saved

Recent