About
Menu

rupta

RUPTA
, Terra culta, vel Ruptariorum cohors. Vide in Rumpere.
RUPTA
, Clades, Ital. Rotta, Gall. Deroute. Bonincontrus lib. 3. cap. 28 : Die sequenti post suprascriptam Ruptam factam circa horam primam diei, Henricus de Flandria solus cum duobus, quos non noverat, applicuit Modoetiæ.
RUPTA
, Fossa. Chronicon Estense ad annum 1309. apud Murator. tom. 15. col. 367 : Detrainati fuerunt cum omnibus aliis interfectis usque ad quamdam Ruplam, quam ipsimet fecerant in capite Ferrariæ extra civitatem, causa necandi omnes Ferrarienses et civitatem, et dicta Rupta facta fuit ex consilio prædicti scilicet Ser Sgavardi. Et sic omnes mortui numero 1854. catervatim missi fuerunt in dicta Rupta ; quare clausa fuit integre dictis corporibus interfectis. Alterum locum videsis in Rosta.
RUPTA
, Via in silvis, Gall. Route, ut supra Rotura. Charta ann. 1334. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 1378 : De quibus cimaliis forestæ de Gadabone, nec non de Ruptis ejusdem vendæ forestæ S. Romani, integram summam non computaverat.... De cimaliis vero et Ruptis supradictis se referebat ad Cameram Compotorum. Hinc Rompte, pro Route, in Stat. ann. 1320. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 709. art. 3 : Et bailleront le pris de la vendue du bois desdittes Romptes aux seneschaus, baillis ou receveurs. Ubi Routes legitur in alio eadem de re ann. 1319. ibid. pag. 685. art. 3. Vide Routare et infra Ruptura 6.
RUPTA
, Platea, vicus, via, Gall. Rue. Inquisit. ann. 1351. ex Tabul. Bellijoc. : Manebat in quadam Rupta, vocata aux Raimons, apud Villam francham. Vide Rua et Ruta 1.

Saved

Recent