About Report a problem

Menu

sarsor

SARSOR
, Sarsoriorum artifex. Acta Cirtensia Numatii Felicis : Et dum ventum fuisset ad domum Felicis Sarsoris, protulit codices quinque. Est autem
Sarsorium
, Opus ex variis quodammodo materiis contextum et confectum, cujusmodi sunt ut plurimum Sartorum opera. A sarcio enim dicitur Sarsum et sartum, uti observat Turnebus lib. 24. Adversar. cap. 22. unde Sarsura, apud Varronem. Aliter tamen Caper de verbis dubiis : Sartum, non sarsum. S. Cæsarius Arelat. in Regula ad Virgin. cap. 42 : Nihil aliud in ipsis (Monasteriis) nisi cruces aut nigræ, aut lactinæ tantum opere Sarsorio de pannis, aut linteis apponantur. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 16 : Parietes ad altarium opere Sarsurio ex multo marmorum genere exornatos habet. Epigramma 91. Ennodii inscribitur de marmoribus opere Sarsorio, ex quo etiam colligitur ita appellari varias discolorum marmorum crustas invicem commissas, ut unum corpus et unam quasi picturam efficiant, uti describitur a Senatore lib. 1. Epist. 6. Idem proinde quod Musivum opus alibi dicitur. Vide in hac voce.

Saved

Recent