About Report a problem

Menu

sartare

SARTARE
, Terram incultam excolere, Gall. : Essarter, défricher, in Charta ann. 1202. apud Lobinell. tom. 4. Hist. Paris. pag. 183. Charta Ludovici VIII. Reg. Franc. ann. 1218. ex Bibl. reg. : Ita tamen quod nemus illud neque Sartare neque haware poterunt. Charta ann. 1220. in Tabulario Abbatiæ Montis S. Martini diœcesis Cameracens. : Terræ quæ tempore statuto Sartatæ vel excultæ non fuerant. Occurrit ibi pluries. Liber Priorat. Dunstap. cap. 23 : Area illa ubi Wathlinge et Ikelinge (viæ) conveniunt, per Henricum Regem Angliæ senem, primitus Sartabatur ad famosissimi latronis Dun nomine et sociorum suorum reformationem. Vide in Exartus, et Sartum.

Saved

Recent