About
Menu

scribones

SCRIBONES
, apud Theophylactum Simocattam lib. 1. cap. 4. Suidam, in Glossis Basilicorum, dicuntur τῶν σωματοφυλάκων τοῦ Βασίλέως ὑπερφερόμενοι. Ita etiam fere idem Simocatta lib. 7. cap. 3. et lib. 8. cap. 5. Scribones vero ab Imperatoribus in provincias mitti solitos ad mandata perferenda vel exequenda, legimus apud Gregorium M. a quo viri magnifici indigitantur lib. 8. Epist. 57. 60. 61. lib. 12. Epist. 30. Anastasium Biblioth. in Vigilio, et in Theodoro PP. in Hist. Miscella lib. 16. pag. 458. edit. Canisii, apud Theophanem in Mauricio, Eustathium in Vita Eutychii Patr. CP. num. 70. etc. Atque inde forte Deputati iidem appellati, ut est apud Leonem in Tacticis cap. 4. § 15. Tametsi aliud muneris habuere Deputati isti militares, ut qui vulneratos milites curarent, proindeque vice medicorum essent. Vide Scribæ. Glossar. med. Græcit. col. 1400. voce Σκρίβωνες.

Saved

Recent