synodica
Synodicæ litteræ, in Synodo Tullensi apud Saponarias cap. 7.
Synodales Epistolæ, apud Ordericum Vitalem lib. 9 :
Odo Episcopus Bajocensis, Gislebertus Ebroicensis, et Serlo Sagiensis, Legati quoque aliorum de Normannia Præsulum cum excusatoriis apicibus Arvernensi Concilio interfuerunt et inde cum benedictione Apostolica regressi, Synodales Epistolas Coëpiscopis suis detulerunt.S. Hieronymus Epist. 11 :
Cum in Chartis Ecclesiasticis juvarem Damasum, Romanæ urbis Episcopum, et Orientis atque Occidentis Synodicis consultationibus responderem, etc.Ejusmodi Synodicæ habentur complures in Conciliorum Collectione de quibus etiam copiose
Joannes Constantinopolitanus Antistes Synodicam ei misit, atque ad eum rescriptis idem usus est Pontifex.Gregorius M. loco laudato :
Sed quia consuetudo non est, ut prius quam ad nos ejusAdde Liberatum Diacon. cap. 18. pag. 127. postremæ edit. et S. Hieronymum lib. 3. in Ruffinum cap. 5. et Epist. 71. Theophilum Alexandrinum Epist. 67. inter Epist. Hieron. etc. Quin etiam ea rescripta Synodicæ pariter nomenclatura donantur ab eodem Liberato cap. 18 :(Patriarchæ) Synodica deferatur, debeamus scribere, idcirco distulimus, etc.
Ubi ergo ad plenum detectus est Acacius hæreticus, Papa Felix in literis suis Synodicis Acacium sic posuit : Peccasti, ne adjicias, etc.Unde conjicere licet, Synodicas ejusmodi litteras appellatas, non quod in Synodo, in qua creati erant Pontifices, exaratæ essent, quod volunt viri doctissimi ; sed quod ita Epistolas de fide appellari usus obtinuisset, cujusmodi erant eæ, quæ ab ipsis Synodicis mitti solebant. Vide virum eruditiss. Joan. Garnerium in Notis ad Liberati caput 18.
Unde igitur Synodus ageretur, nil amplius, quod emendaretur, invento ? Sciscitatus itaque de fide illorum, inveni plurimos neque ipsum sapere Symbolum, qui fuisse creditur Apostolorum. Hac occasione Synodicam scribere omnibus Presbyteris sum compulsus, in qua continetur primitus ita suasum.