Italicus
Italicus, of Italy, Italian
fluctibus ~i maris
~is ‥ terminis incognitus non erat
viginti milia Sarracenorum ~o littori applicuerunt
in loco ejus Micahel, natione ~us, ‥ est promotus
➳ en poésie parfois Ītăl-.
- of Italy, Italian.
-
…, cum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. atque utinam maiora possemus ,…
Cicero, Philippicae
-
…confugias ; ex quo iam intellegis non modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum exortam. Nisi forte Italici fugitivorum belli reliquias atque illud Tempsanum incommodum proferes, ad quod recens cum te peropportune fortuna attulisset, si quid…
Cicero, in Verrem
-
…. et N. Aurios et Cn. Magium et filiam magiam nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud…
Cicero, pro Cluentio
-
…cum publico testimonio venerunt ; qui hunc ascriptum Heracliae esse dicunt. hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus…
Cicero, pro Archia
-
…, Q. Ciceronis dialogus v. Tullius Hydra Hypanis Hyrcania Ibycus India, Indi. Ino Iphigenia Isocrates Italia Italicus. Iulius Caesar Strabo, C. Iulius Caesar, L. cos. Iunius Brutus, L. cos…
M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes
-
…rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos putatis recordamini quos legatos nuper in bello ; Italico ; L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius…
Cicero, pro Fonteio
-
…comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas. tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit…
Julius Caesar, Civil War
-
…praedictiones Apollinis vatum libris, portentorum expiationes Etruscorum disciplina contineri putaverunt ; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi…
Cicero, de Haruspicum Responso
-
…M. Cato sapiens cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat. nos vero experti sumus Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse ;…
Cicero, in Verrem
-
…crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas. audiebam Pythagoram Pythagoriosque, incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubitasse quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus. demonstrabantur mihi praeterea quae Socrates…
M. Tullius Cicero, De Senectute
See Silius.