About
Menu

abigevus

ABIGEVUS
, pro Abigeus. Gloss. Lat. Gr. Abigeus, Ἀπελάτης. Bracton. lib. 3, de Action. cap. 6 : Quantitas discernit furum ab Abigevo, secundum quod furtum fuerit majus vel minus, ut si quis suem surripuerit, fur erit ; et si quis gregem, Abigevus erit. Abigerum scribit non semel Papias MS : Abigerus latro, fur jumentorum et pecorum ab abigendo, vel qui seducit alienum servum, vel pecus : nam Abigere est expellere, minare, seducere, unde Abactor. Idem : Abactor, est fur jumentorum et pecorum, quem vulgo Abigerum vocant, ab Abigendo. Editus habet Abigeus. Alibi : Plagiarius, Abigerator, qui mancipium, aut pecus alienum seducendo distribuit. Ita etiam Codex editus. Abigeos ejusmodi fures vocant passim IC. Auctor Græcismi : Qui pecus aut pecudes habitant, hi sunt Abigei. Sic in Ms. sed legendum abigunt. Glossæ nomicæ MSS. : Ἀπελάτης, κυρίως λέγεται ὅστις θρέμματα ἀπὸ βοσκῆς ἤ βουκολίων ὑποσύρει, ἢ ἀπὸ τῶν ἀγελῶν ἵππους· ὁ γὰρ βοῦν ἢ ἵππον πλανώμενον εὑρὼν, οὐκ ἐστὶν ἀπελάτης, ἁλλὰ κλέπτης. Vide Parerga Alciati.
Abiges
, idem quod Abigeus, apud Jo. de Janua et alios. Gloss : in Cod. Reg. 4778 : abieius, latro ; qui seducit servum aut pecus alienum.

Saved

Recent