circada
circuire parochias suasdicuntur Episcopi, apud Gregorium M. lib. 3. Dialog. cap. 38. unde quod Circadam alii,
Circumitionemvocant Capitularia Caroli C. tit. 5.
Circuitionem, libellus de Abbatibus Gemblacensibus, Acta Episcoporum Cenoman. in Sigenfrido cap. 29. et Tabularium S. Laudi Audegav. fol. 75. verso. Adde lib. 7. cap. 109.
Ut Ecclesiæ in isto regno per occasionabiles Circadas, et per indebitas consuetudinarias exactiones... non affligantur.Notitia Isamberti Episc. Pictav. apud Beslium in Episc. Pict. :
Nec aliquid pro illis ulterius præter Synodum et Circadam Pictavensibus Episcopis debeat.Charta Philippi Episcopi Belvac. apud Louvetum l. 1 :
Nequaquam tamen ad Synodum vadat, nec unquam censum illum qui Circada nuncupatur, persolvat.Ivo Carnot. Epist. 286 :
Ecclesiam de Mundonis villa liberam a Synodo et Circada et omni exactione.
Ecclesiæ autem ipsius Monasterii in quibuscumqueterritoriis sitæ maneant absque alicujus Episcopi seu Archidiaconi, necnon et alterius personæ inquietudine, excepto synodali, vel quæ vulgo Circada vel Parata dicuntur, redditione.
Redditio Circadarum et Synodorum, in Charta Landerici Episc. Parisiensis pro Monast. S. Dionysii. Vide Hist. S. Martini de Campis pag. 369. 495. 497. 507. Tabular. Abbat. Hederæ fol. 75.
Statuimus quatenus nec nobis nec alicui nostro successori, neque alicui nostræ Congregationis personæ ab hinc usque ad duodecim annos Circam vel aliquid exactionis in prædictis Ecclesiis facere liceat præter nostram nostrorumque nuntiorum procurationem et annualem censum, quem nobis debent colligere Prior Pontidensis et Prior Cremonensis.
Dedit insuper Synodos et Circadias omnium supradictorum altarium.
Circatam et synodalia jura.Charta Guidonis Episcopi Belvacensis :
Neque tamen ad Synodum vadat, numquam censum illum qui Circata nuncupatur, persolvat.Charta Petri Episcopi Paris. ann. 1213. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 2. Ch. 117 :
Sciendum est quod hæc decima libera est, et penitus absoluta est a Synodo et Circata.
cclesiæ et Diœcecis Constantiens. fol. 3. verso :
Item Rector solvit pro capa Domini Episcopi tres solidos ; item pro Circata tres solidos ; item pro Chrismate viginti denarios.
Cum reditu Episcopi, id est, Circatura.
Capitagia hominum nostrorum,... et stallagia sotularium, et segniatam piscatorum, Circadam etiam nemorum, et aquæ custodiam : hæc omnia eis quitta clamamus, etc.
Synodales tamen census prædicti altaris, Circatus, aliaque obsonia nostra atque ministrorum nostrorum singulis annis nobis persolvenda, in manu nostra retinuimus.
Circata, ni fallor, oscitantia librarii legitur in Charta Rotrodi Archiep. Rotomag. ann. 1170. pro Monasterio S. Stephani Cadom. ex Hist. Harcur. tom. 3. pag. 139 :
Hæc igitur sunt, quæ a præfato Cœnobio possessa cognoscimus, et in perpetuum possidenda libere et quiete et absolute a Synodico debito et Circuta, cæterisque consuetudinibus ad jus Episcopale pertinentibus eidem cœnobio concedimus.