About
Menu

comiatus

COMIATUS
, Ital. Comiato, Licentia, venia, ex Latino Commeatus, quod verbum usurpatur non semel pro abeundi licentia : unde Græci recentiores κομίατον et κομέατον eadem notione induxerunt, apud Hesychium et Leon. in Tact. cap. 7. § 4. Atque inde Galli suum Conjé, vel Congé, mutuati sunt. Capitula Caroli Mag. lib. 5. cap. 16. 18. : Mulier si sine Comiatu viri sui velum in caput suum miserit. Cap. 42. 62. : Si... aliquid de suo officio sine Comiatu facere præsumpserit. Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 5 : Ut nullus eos debeat recipere in vassallatico sine Comiato Senioris sui, etc. Tabul. Casauriense 1. part. cap. 94. Ch. 3. ann. 901 : Ego Rimizo... vendidi vobis Elperimo... ad vestram proprietatem possidendum omnes ipsas res proprietatis meæ quæ mihi per cartulam obvenerunt a Ramburga filia quondam Gilonis conjuge Otteberti, per Comiatum memorati Oiteberti viri sui, sicut in ipsa cartula mea continetur. Alibi : Ego Flora... per consensum et Comiatum Petri viri mei dono et trado pro anima mea, etc. Ibidem : Ego Raymundus Comiatum dedi, (uxori) et consentiens sum. Vide Commeatus.
Comigatus
. Annal. Petavian. ad ann. 781 : Taxilo, dux de Bawaria... per suum Comigatum rediit ad patriam.

Saved

Recent