compagi
Pervenit ad nos, Diaconos ecclesiæ Catanensis, calceatos Compagis procedere præsumpsisse. Quod nulli hactenus per totam Siciliam licuisse, nisi solis tantummodo diaconibus ecclesiæ Messanensis, quibus olim a prædecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis.Hinc Papiæ :
Compagi, genus calceamenti, quo utebantur diaconi Romani.