episcopus
- I In gen., Dig. 50, 4, 18, § 7; Inscr. Orell. 4024 (in Cic. Att. 7, 11 fin., written as Greek).—
- II In partic., a bishop (eccl. Lat.), Amm.15, 7, 7; Vulg. Phil. 1, 1 al.
~us, superspector
~i autem Graece, Latine speculatores interpretantur
~us Graece, Latine superinspector, quia omnia prospicere debet vel ordinare
speculator ‥ est in excelsissimo positus loco: unde et ~us dicitur quasi superspeculator
sanctum abbatem elegerunt in pastorem et ~um animarum suarum
~o licet in campo confirmare si necesse sit
~us cum ordinatur, duo ~i ponant et teneant evangeliorum librum super cervicem ejus et unus fundat super eum benedictionem
Christus ‥ ~us fuit, quando elevatis manibus benedixit discipulos suos apostolos ‥. ~um oportet judicare et interpretari, consecrare et consummare, quin et ordinare, offerre, et baptizare
in lege Moysi erat Aaron frater ejus sacerdos Dei, eo ordine quo nunc sunt ~i
septimus gradus aecclesiastici ordinis est presbyter sive ~us‥. sed majus officium designatur ~o, id sunt: ordinationes clericorum facere et benedicere sanctum crisma et confirmare infantes et dedicare ecclesias
cum magister H. factus fuisset episcopus Meldensis ‥ dixit “si haberem mortalem inimicum ‥, orarem quod Deus faceret eum ~um”
Germaniae populis ‥ correctis tres ordinavimus ~os et provinciam in tres parrochias discrevimus
ut fuit egregius Wilbrordus episcopus ille / plurima qui populi Fresonum millia Christo / lucratus monitis fuerat caelestibus
pio patri Felici ~o [Urgellitano ] Alchuinus humilis levita salutem
idem [metropolitanus ] dum Cenomanensium ~us erat ‥ apud Uticum ‥ fuerat honorifice susceptus
sacerdotes habet Britannia, sed insipientes ‥ sed forsitan aliquis dicat non ita omnes ~i vel presbyteri
cum consilio Laurentii ~i et omnium principum meorum
ego Ercnuualdus ~us consensi
electus ‥ ad pontificatum ‥ viros huc Augustinum et Mellitum atque Laurentium direxit ‥ Augustinum ordinando ~um
quomodo ab ~o Headda officium sacerdotale acceperit
~us Sarisberiensis
in custodia Eliensis ~i
Ricardus de Bury, miseracione divina Dunelmensis ~us
ostendit de quodam ~o Cantuariensi simoniace exaltando et cito deponendo(
Thomas Herefordensis ~us jam annosus ac senio ‥ fractus
Thomas ‥ ~us Abirdonensis
Turgotum Sanctiandreae ~um
per reverendum patrem Alexandrum ~um Galwidie seu Candidecase
Palladius ad Scottos ‥ primus mittitur ~us
M[acrobius ], Dei gratia Glindelascensis ~us ‥
Symon Dei gratia Midensis ~us
archiepiscopus simul cum universis provincialibus ~is ‥ finem composuerunt
dioceseus ~us
~o diocesiano
cardinales ~os
in cujus [Hugonis ep. Eliensis ] obitu flos Nigrorum obiit monachorum; quia sicut abbas abbatum in Anglia extiterat, ita et ~us ~orum choruscavit
~orum secularium
~o elemosinar’ visitanti amicos suos
~o elemosinarie iij s. iiij d.
~o puerili elemos’ ac ~o de Elvett iij s. iiij d.
mitra ~i Innocentum, nullius precii
lego ‥ officio et statui ~i Innocencium perpetuo remansurum in ecclesia predicta unum anulum cum magno lapide(
compotus ‥ custodis bonorum Johannis de Cave, ~i Innocencium
celerario ‥ et ~o Juvenum die Innocencium ij s. vj d.
in servicia ‥ missa ~o Juvenum die SS. Innocencium
cenam in octavis Innocencium tenebit, ~um cum pueris et eorum comitiva pascendo
thesaurarius ‥ inveniet stellas cum omnibus ad illas pertinentibus, preter cirpos quos inveniet ~us puerorum †futurorum [? l. et fatuorum ]
~o puerorum facto apud Cestriam in eodem festo [S. Nicolai ] ad unam capam chori faciendam pro hujusmodi servicio puerorum episcopali
~o puerorum ecclesie de Andewerp’ cantanti coram domino regi in camera sua in festo SS. Innocencium(
~us puerorum
ad vesperas post memoriam de S. Stephano eat processio puerorum ad altare Innocencium ‥ in capis sericis, cum cereis illuminatis ‥ in manibus, cantando, ~o puerorum pontificalibus induto, executore officii sive ~o presente, incipiente hoc responsorium
~o puerili elemosinarie xx d.
una capa detyssue pro ~o puerili
paria serotecarum sunt quinque quorum unum par deputatum pro parvulo ~o sancti Nicholai ‥ [(anulus ] cupreus deauratus ‥ deputatus pro ~o sancti Nicholai
[(xij d. ] ~o S. Nicholai
puero ~o beati Nicholai infra capellam sancti Stephani Westm’
~us Ju[de ]us recognovit coram baronibus de Scaccario quod Willelmus de Norwico pers[ol ]verat Isaac Judaico dccc m. et iij m. et dim.
in soltis per breve regis Deodato ~o Judeorum
intraverunt forte quidam Judei Londonienses ‥ inter quos et quidam Judeorum ~us venit
Elyas filius Benedicti ~i Judeorum
Elyas ~us [Heb.: ]cohen
de ‥ debitis Elie ~i
Episcopus superinspector, et ideo Propheta ait, Speculatorem te posui domui Israel.
Græce quod diciturEpiscopus , hoc Latine Superintentor interpretatur, quia superintendit, quia supervidet.
Episcopatus nomen est oneris, non honoris. Græcum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ille qui præficitur superintendit, curam eorum scilicet gerens.Ibidem libro primo cap. 9 :
Ad hoc speculatores, hoc est populorum PræpositiRabanus Poem. 4 :constituti sunt in Ecclesiis, ut non parcant objurgando peccata.
Et Poem. 10 :Tu decus es populi, vocitaris Episcopus ipse,Et Superintendens, dux eris atque gregis.
Vide S. Hieronymum Epist. 85. Synodus Romana sub Eugenio II. PP. cap. 3 :Nam superintendens pie, Episcopus ipse vocaris.
Episcopum bono opere consistere oportet, ut factis congruentibus luceat, ut optimus speculator existat, etc.Et cap. 26. de Episcopo :
Cum sit optimus Prospector.Nicolaus PP. Epist. 12. Append. :
Frustra speculatores dicimur, si venientem lupum a longe non cernimus. Frustra enimAdnuntiatio Herardi Archiep. Turon. in Concilio Suession. III :Episcopi , id est, Superinspectores, vocamur, si futurum exitum per antecedentia signa minime contemplamur.
Hoc enim speculatorum officium est, quo nomine nosIn Charta Inæ Regis Anglorum Occidentalium a Spelmanno inter Concilia ann. 725. edita,Episcopi , non merito, sed gratia nominamur a Domino, ut imminentia prospicientes pericula, his quorum salutem suscepere, adnuntient.
Daniel Inspector plebis Deisubscribit. Vide epistolas Sigefridi Episcopi Moguntini apud Tengnagelium, Amalarium in Eclogis de Officio Missæ pag. 1357. Innocentium III. lib. 1. de Sacrif. Missæ cap. 7. Rabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 5. Hincmarum Remens. Opusc. 14. n. 5. etc.
Summi Sacerdotesdicti a S. Clemente Epist. 1. ad Cor. cap. 28 :
Summo quippe Sacerdoti sua munia tributa sunt : et Sacerdotibus locus proprius præstitutus est.Quod ad sæculum
Summi Pontificesin Lege Bajwar. tit. 11. § 2. et ab anonymo Scriptore de miraculis S. Florentii quem citat Mabill. Diplom. lib. 2. pag. 55. Circa initium
Summus Pontifexappellatur in Chartario Albiensi, Diplom. ibid. pag. 63. Vocati etiam
Papæ. Fragmentum Epist. Dionysii Alex. ad Philemonem apud D.
Coustanttom. 1. Epistolarum Rom. Pontif. pag. 262 :
Hanc ego regulam et formam a Beato Papa nostro Heracla accepi.Hunc titulum soli Rom. Pontifici reservandum censuit Charibertus Francorum Rex ann. 582. quem tamen subinde aliis Episcopis aliquando rursus concessum legimus usque ad tempora Gregorii VII. Vide
Papa.
Principesappellantur in Canon. Hibern. Spicil. Acher. tom. 9. pag. 25 :
Synodus : Oportet Principem omnia pensare per manus ministrorum in usus parochiæ, et subjectorum et pauperum.Quod ibid. sæpius recurrit. Episcopos vocat
PræsulesJulius PP. Ep. ad Euseb. apud D.
Coustanttom. 1. pag. 382. n. 18 :
Jamque antiquos Præsules, qui multos annos in Episcopatu transegerant,Quo titulo ipsi etiam usi sunt (a Prædictis quippe, modestiæ causa constanter
Præsulesferunt, apud Mabill. Diplom. pag. 614. Nuncupatos etiam
Presbyteroslegimus in Epist. S. Irenæi ad Victorem PP. apud D.
Coustanttom. 1. pag. 103 :
Sed et Presbyteri illi qui ante Soterem Ecclesiæ præfuerunt, quam nunc gubernas, Anicetum dicimus.A Rom. Pontifice compellati
Filii; a Presbyteris
Fratres, ut videre est in Epist. inter Cyprianicas 26. quod et ab Abbatibus et Monachis sæpius factitatum probat Mabill. Diplom. lib. 2. pag. 66. Qui electi erant, sed nondum ordinati dicebantur
vocati Episcopi. De omnibus tamen qui ita subscribunt id nolim dictum ; constat enim plures jam in Episcopatu seniores hoc modo subscripsisse. Animi ergo summisse de se sentientis potius signum est quam ordinationis nondum acceptæ, nisi res aliunde constet. Denique non semel
Throni Deivocati sunt Episcopi in Capitularibus Regum nostrorum : cujus appellationis exempla relata sunt in
Doctor 1. Vicarii Christi, in Capitularibus Caroli Calvi tit. 2. ex Synodo ad Teudonis villam, tit. 27. § 7. ex Epistola Episcoporum ad Ludovicum Regem, et alibi.
Apostolici, ut dictum est in
Apostolicus 1. Sanctinude apud Gregorium Thaumaturg. in Epistola Canon. Vide Marculfi Præfat. in librum 1. Formul. etc.
Humilesimo et
Humillimossese interdum inscribunt episcopi. Privil. Joan. VII. PP. ann. 878. tom. 3. Annal. Bened. pag. 219 :
Datum... per manum Walperti Humillimi Episcopi sanctæ Portuensis ecclesiæ, etc.Charta ann. circ. 906. in Chartul. eccl. Vienn. fol. 38. v°. col. 2 :
Alexander sanctæ Viennensis ecclesiæ Humilis Episcopus.Pluries occurrit ibi. Alia exempla videsis tom. 5. novi Tract. de re diplom. pag. 473. etc.
per viam compromissi ad certæ candelæ consumtionemelectum Johannem
Mahéin Episcopum Dolensem legimus in Epist. Capituli Dolensis ad Vincentium Archiep. Turon. inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 962. Id etiam in Anglia usu receptissimum fuisse testantur Annales Waverleienses tom. 2. Hist. Anglic. Scriptorum. Exteriori aliqua nota distinctos fuisse Episcopos jam sæculo
Coustanttom. 1. pag. 1066. quosdam Episcopos exagitat quod Monachorum ritu, pallio uterentur, aut præcinctis lumbis sacra peragerent ; additque moribus, non vestimentis Episcopos a Laicis debere distingui. Unde non absurde
Hasculfus D. G. Dominus Comburnii et signifer S. Samsonis. Cum de jure Iseldis uxoris meæ ad me pertinet vacante sede Dolensi res regere Pontificales, et de terris et hominibus Archiepiscopi tanquam Archiepiscopus disponere ; ea que me concedente in presentia mea fiunt, tantum vigoris et roboris efficacie et juris habeant, et ita rata sunt, dum vacat sedes, tanquam si coram Archiepiscopo et eo concedente fierent.
Veske, in Charta ann. 1297.
Vesque, in Poem. Ms. Rob. Diaboli :
Archevesque et Vesque et hermite.
quomodo Abbatem Cardinalemdici, supra annotavimus. Gregor. M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 24. de Episcopo visitatore :
Et præter ordinationes Clericorum, cætera omnia tanquam Cardinalem et proprium te volumus agere Sacerdotem.Ita
Presbyterum, Sacerdotem, et Episcopum Cardinalem, pro proprio Episcopo alibi non semel usurpat, lib. 1. Epist. 77. 79. lib. 2. Ind. 10. Epist. 25. Ind. 11. Epist. 13. 14. lib. 12. Epist. 2. Hadrianus II. PP. Epist. 11. de Actardo Nannetensi Episcopo, qui a paganis Ecclesia sua pulsus fuerat :
Decernimus hunc sanctissimum... Actardum Ecclesiæ, quæ forte suo fuerit viduata rectore, penitus incardinari, quatenus in ea constitutus officia Episcopalia... exerceat, etc.Idem porro Actardus Nannetensis ad Turonicam sedem postea incardinatus,
Cardinalis Metropolitanus et Archiepiscopus Turonicæ Ecclesiæ, dicitur in Epistola ejusdem Hadriani PP. ad Episcopos Synodi Duziacensis edita a Sirmondo : ut Frotharius Burdegalensis Archiepiscopus ad Bituricensem Ecclesiam incardinatus, dicitur
Cardinalis factus in Bituricensem Ecclesiam, in Epist. 8. Joannis VIII. PP. Vide ejusdem Epist. 13. et 14. Epistola Urbani II. PP. de Lamberto Episcopo Atrebat. tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 553 :
Vestram ergo dilectionem literis præsentibus admonemus, atque præcipimus, ut ei deinceps tanquam Cardinali Episcopo, tanquam Beati Petri manibus consecrato subesse et obedire curetis.Adde Epistolam Hugonis Archiep. Lugdun. ibidem pag. 552. Alia Epist. ejusdem Urbani tom. 3. ejusdem Spicil. pag. 124 :
Per præsentis itaque privilegii paginam... statuimus, ut Atrebatensis Ecclesia deinceps semper Cardinalem sortiatur Episcopum.Hic autem agitur de Episcopatu Atrebatensi, qui unitus Cameracensi, ab eo avulsus fuit ab Urbano PP. dato ei Episcopo Cardinali, seu proprio. Bulla Anacleti II. Antipapæ pro Erectione Abbatiæ Cephaludensis in Episcopatum, apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 309 :
Præfatam Ecclesiam sedem Episcopalem fore deinceps..... decernimus, in qua Cardinalem Episcopum volumus de cætero permanere, qui per manus ArchiepiscopiAliisMessanensis mysteria consecrationis accipiat.
Episcopus propriusdicitur. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 97 :
Mandavit etiam Clericis Tornacensibus ut ad eum irent, libertatem recepturi proprii Episcopi.Et cap. 114 :
Novum pastorem Tornacensibus destinat, et eos ab obedientia Noviomensis Episcopi absolvit, usque semper habeant proprium Episcopum auctoritate privilegii sui promulgavit.Vide Hadriani PP. Epist. 15. Diurnum Romanum cap. 3. tit. 11. Hincmarum Rem. Opusc. 45. cap. 8. 12. Flodoardum lib. 3. Hist. Rem. cap. 21. lib. 4. cap. 6. Concilium Duziacense I. pag. 299. 301. 302. edit. Celloti, et Franciscum Florentem ad lib. 7. Decretal. pag. 267. 268.
Ordinavit et privilegio Apostolicæ auctoritatis sanxit ac confirmavit eum in omni ordine Ecclesiastico primatum habere, omnium Ecclesiarum Archiepiscoporum qui in Germania sunt ordinati... et inter Cardinales Episcopos Romanæ sedis consortium habere : præterea 12. Presbyteros, 7. Diaconos, 24. Subdiaconos Cardinales ad morem sanctæ Romanæ Ecclesiæ ordinare, qui ad principale altare ministrantes quotidie, excepto jejunio, dalmaticis, festis vero, sandaliis uterentur.
Statuimus, ut abeunte hujus Romanæ universalis Ecclesiæ Pontifice, in primis Cardinales Episcopi diligentissime simul de electione tractantes mox ipsi Clericos Cardinales adhibeant, sicque reliquus Clerus et populus ad consensum novæ electionis accedat, etc.
Suffraganeus.
Item et quia temporibus retroactis multi defectus et plura scandala, deordinationes et mala, occasione Episcopi Fatuorum et suorum evenerint, statuimus et ordinamus quod de cætero in festo Circumcisionis Domini Vicarii cæterique chorum frequentantes et eorum Episcopus se habeant honeste, cantando et officiando sicut continetur plenius in Ordinario Ecclesiæ.Vide Kalendæ.
Presbyteri forenses, de quibus suo loco, Episcopi scilicet alienæ Diœceseos quam Romanæ.
Item una parva Crossea argentea ad baculum nigrum pro Episcopo Innocentium. Item tres sendales rubeæ. Item aliæ parvæ sendales pro Episcopo Innocentium.Et in Breviario ad usum Ecclesiæ sarisburg. edito Londini ann. 1555. et asservato Pontisaræ in Monast. Benedictinarum Anglic. pro Festo Innocentium :
Pueri chori suum habebunt Episcopum.Vide infra Episcopus Puerorum.
Iterum cum mentis intuitu partes Occidentis, sive Meridiei, aut Septentrionis video, vix legales Episcopos introitu et vita, qui Christianum populum Christi amore, et non sæculari ambitione regant, invenio.
Episcopi vero nullatenses sunt isti. Dominus Johannes. Dominus Constantinus, etc.
Episcopus Regalis Capellædicebatur, apud Bohemos : quippe Charta Caroli IV. Imper. data Pragæ ann. 1366. pro incolis oppidi de Romanis in Delphinatu, quæ habetur in Tabularii Regii Regesto ann. 1363. etc. ch. 97. ita clauditur :
Ego Johannes E. G. Colmucensis Episcopus Regalis Capellæ Boem. Comes, et sacræ Imperialis aulæ Cancellarius vice... Moguntinensis Arch... recognovi.
In Dei nomine Reginpertus seu indignus vocatus Episcopus sive Caspalanus Hlodoico Regis Adquitaniorum.
Dixit etiam Dominus Rex in eadem Synodo, se a sede Apostolica, id est, ab Hadriano Pontifice licentiam habuisse, ut AngilramnumAd hoc porro delecti Angilramnus Episcopus Metensis et Hildeboldus Archiepiscopus Coloniensis, ut Capellæ Regiæ præessent, atque adeo Cleri Palatini curam gererent. Nam Archicapellani dignitate functi sunt. Hinc Hilduinus Archicapellanus,Archiepiscopum in suo Palatio assiduo haberet propter utilitates Ecclesiasticas. Deprecatus est eamdem Synodum, ut eo modo, sicut Angilramnum habuerat, ita etiam Hildeboldum habere debuisset, quia et de eodem, sicut et de Angilramno, Apostolicam licentiam habent. Omnis Synodus consensit, et placuit eis eum in Palatio esse debere propter utilitates Ecclesiasticas.
sacri Palatii antistesdicitur Agobardo in Epist. ad Proceres Palatii. Vide Archicapellanus, et Codicem Carolinum Epist. 26.
Voluerunt etiam Croatorum Reges, quasi specialem habere Pontificem, petieruntque ab Archiepiscopo Spalatensi, et fecerunt Episcopum, qui Croatensis appellabatur, posueruntque sedem ejus in campo in Ecclesia S. Mariæ virginis juxta castrum Tiniense. Hic multas obtinuit parochias, habuitque prædia, et possessiones per totum pene Regnum Croatiæ, quia Regalis erat Episcopus, et Regis curiam sequebatur, eratque unus ex Principibus aulæ.Sed et Reges Hungariæ, quod colligere est ex Diplomate Calomani Regis ann. 1108. quod exstat apud Joannem Lucium lib. 3. Hist. Dalmat. cap. 4. quod subscribitur a
Petro Absarensi Episcopo et generalis Domini Regis curiæ.
Petrus Episcopus de Palatio: at cur ita indigitetur, non omnino constat inter eruditos, cum nulla civitas
Palatiinomenclatura occurrat in veteribus Notitiis. Neque enim ausim contendere Petrum fuisse ex Episcopis Palatinis de quibus egimus. Marca in Histor. Beneharnensi pag. 847. fieri posse existimat, ut is Palentiæ in Hispania ex Metropoli Toletana, quæ tum a Gothis tenebatur, fuerit Episcopus, ita ut Petrus in aula Alarici tum commorans, Concilio Agathensi interfuerit.
Hac itaque de causa septem annis prius in eadem Presbyter est demoratus parochia ; vocatus tamen Episcopus, et secundum quod poterat cuncta potestate præsidentis ordinans.
Pro ipsis ordinibus nihil recipiant ordinatores, nec Episcopi Portatiles, et ordinandi per tales Portatiles seu Episcopos carentes Clero et populo examinentur.Vide mox Episcopi vagantes.
Evesque Portatif, eodem sensu, in
capellanus et vicariusinscribitur, in Lit. remiss. ann. 1372. ex Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 159.
Guillaume de Cerceau, de l'ordre des freres Prescheurs ; poure Evesque de Capré, oultre Naples dix lieux ou environ, chappellain et vicaire de nostre très-cher et fëal cousin l'arcevesque de Rouen, etc.
in partibus infideliumvulgo dicimus, non omnino vetus est inventum, quod quidam tum primum putant introductum, cum Latini Hierosolymitanis provinciis a Sarazenis pulsi, in Latinorum provincias sese receperunt, ubi ad vitæ sustentationem attributæ iis Episcopatuum, uti vocant,
Coadjutoriæ. Vide Altaserram lib. 1. Dissertat. Juris. Canon. cap. 7.
Episcopus Bethleemiticus, frater Guillelmus
de Valan, regi Carolo VI. a confessionibus, pensione annua
Innocentium.
Ad hæc quidam ludi noxii, quos vulgaris elocutio Episcopatus puerorum appellat, in quibusdam Ecclesiis exercentes adeo insolenter, quod nonnunquam enormes culpæ, et gravia damna subsequuntur. Ex ipsis hos ludos in Ecclesiis et a personis Ecclesiasticis de cætero fieri prohibemus, nisi forte pueri 16. annorum et infra fuerint, qui hujusmodi ludos exercent, quibus alii, seniores ipsi nullatenus se misceant ac intersint.Vide Kalendæ.
Le Seropapud Rymer. tom. 9. pag. 273 :
Et etiam capa et casula, tunica et dalmatica, cum omni apparatu, quas habeo pro Episcopo Puerorum.
Episcopatus puerorum, pro Sumtus in festo Innocentium faciendi, in Stat. eccl. S. Dion. Leod. ann. 1350. tom. 2. Monum. sacr. antiq. pag. 442 :
Statutum est quod ultimus receptus in canonicum, qui in perceptione erit fructuum, et non fuerit foraneus, cujuscumque sit ordinis, solvet Episcopatum puerorum illius anni et semper, quousque alius de novo receptus fuerit canonicus, nisi canonicus scolaris sub virga existens, ipsum exemerit qui tenetur solvere dictum Episcopatum, quamdiu fuerit sub virga, et si duo sub virga fuerint, ultimus receptus tenebitur.
Episcopus Scholariorum, Germ.
Maître de la Chapellenuncupatur, Inspector. Charta ann. 1262. ex Chartul. S. Germ. Prat. fol. 63. r°. :
Domus in vico de hyrundele contigua ex una parte domui defuncti Danielis vinetarii, et domui Episcopi capellæ regis ex altera.In alia ann. 1250. ibid.
Domus Episcopi de capella domini regis.Vide Episcopus Palatii.
Qui parochias non habent, in Concilio Vernensi ann. 755. can. 13.
Vacantes. Vide Vacans Ecclesia.
Episcopus nisi certam parochiam et populum, cui superintendat, habeat, constitui secundum Deum non potest, quia nec in sæcularibus nomen vel officium pastoris habere valet, qui gregem quem pascat, non habet.Vide Chorepiscopus.
cujuscumque ordinis gradum suscipere ubicunque Abbati placeret, et ad Abbates qui consecrandi erant, quemcunque vellent Episcopum advocare,ut est in Bullario Cluniacensi pag. 9. 11. 12. Exstat hujusce moris exemplum in Bulla Stephani II. PP. pro Monast. S. Dionysii a Mabillonio edita, ex qua hæc excerpsimus :
Nos etiam idem et habere vobis Episcopum per singulare privilegium concedimus, qui de vobis ab Abbate, vel a fratribus, in Monasterio vestro electus, et a fratribus nostris Episcopis de illa regione consecratus, illa vestra Monasteria a vobis ædificata provideri, et vice nostri nominis ubi et ubi fuerint regat, et prædicationi tam in ipso vestro Monasterio, quam in sibi subjacentibus deserviat.Adde Sirmondum tom. 2. Concil. Gall. præterea librum 1. Mirac. S. Dionysii cap. 6. et supra laudatum Mabillonium in eadem Præfat. n. 35. 36. Idem privilegium sancti Martini Turon. Ecclesiæ fuisse firmant Urbani II. PP. Ep. 11. et 12. apud Mosnerium in Defensione jurium Eccles. S. Martini Turon. cap. 2.
Anno septingentesimo nonagesimo Andegarius Episcopus Monasterii S. Martini obiit.
Et quia locus se obtulit reddendæ dubitantibus et quærentibus rationis, cur scilicetIn Charta Ludovici Pii apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 185 :(S. Ursmarus) dictus sit Episcopus, cum Lobia non sit sedes Episcopalis, pro tempore expediendum est paucis. Quia enim, ut præfatum est, intentus erat semper lucrandis animabus, et quia multi barbaricæ gentis, ut supradicti Flandrenses, adhuc detinebantur vanis idololatriæ superstitionibus, prædicandi tantum gratia, sicut competebat rudimentis novellæ fidei, est ordinatus Episcopus, quod factum quoque de S. Amando legimus. A quo etiam locus Lobiensis tantam dignitatem est adeptus, partim ob hoc, partim quia locus regius regia munificentia est constructus, ut nulli committeretur, nisi primum ordinatus esset Episcopus. Quæ dignitas perduravit etiam in multos successores, qui leguntur fuisse Episcopi et Abbates : de qua etiam adhuc tantum superest in eo loco, ut Abbati liceat uti sandaliis, tunica Subdiaconali, habere potestatem ligandi atque solvendi, et ubique uti annulo aureo et chirotecis.
Magnulfus Episcopus et Abbas MonasteriiGorziensis dicitur : sed an ex Abbatibus Monasteriorum, de quibus egimus, fuerit, incertum. Vide Abbas Episcopus.
Daniel sacerdos juratus idem dicit. Episcopus loci ejusdem juratus idem dicit.Haud scio an non intelligendus sit pastor, custos ovium ; quo sensu accipienda quoque videtur hæc vox in Actis S. Jeronis tom. 3. Aug. pag. 477. col. 1 :
Sanctum virum sacerdotem Dei Jeronem, juxta Noortwych populum regentem, ac in fide Christiana Episcopos instruentem, repererunt.
Quod adeo verum est, ut defuncto sæpedicto Episcopo, eum qui successit Episcopari Ecclesia Romana nulla ratione permiserit.S. Bernardus Episc. 234 :
Non poterat Episcopari turpis infamisque persona.
Quod nullus alius videretur dignior qui Episcoparetur in prima sede.Chron. Monasterii Novaliciens. lib. 3. cap. 14 :
Erat ibi eo tempore S. Theodorus Episcopus, qui tunc ibi Episcopabat.
Eodem anno Dominus Jacobus Prænestinus Cardinalis Apost. Sedis Legatus venit Januam, et de Janua ivit ad partes ultramontanas, et sicut a Domino Papa habuerat in mandatis, respectu Communis Januæ, et ex summa gratia, Ecclesiam Nauli Episcopavit, et eam univit Ecclesiæ Briniati, existente Episcopo Domino Guilelmo Canonico Januo, et sic de Burgo Nauli fecit civitatem.
Ille tanquam Episcoparetur, omnibus studiose intendens, ad fenestram supra viam sese illis ostendit.Si tamen
Episcoparihic non sit accipiendum in nativa significatione verbi
Liber Episcopalisdicitur in Codice Thuano Damasi, seu Anastasii Bibl. de Vitis PP.
Episcopalis liber, qui Gesta Pontificum Romanorum titulatur, in Concilio apud Theodonis villam ann. 935.
annulus et baculus, in Historia Trevirensi pag. 231 :
Sed quia ab homine excommunicato et laico Episcopalia suscepisti, Episcopalia inquam, annulum et baculum, etc.Ita rursum pag. 241. Capitulare Francoford. ann. 794. cap. 8 :
Gaerbodus, qui se Episcopum esse dicebat, et suæ ordinationis testes non habuit, qui tamen Episcopalia a Magnardo Metropolitano Episcopo consecutus est, etc.
Synodaticum. Charta Walteri Episcopi Cestrensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 61 :
Concedimus etiam ut prædictus Abbas et quisque successorum ejus sit Decanus de omnibus Ecclesiis quæ datæ sunt Ecclesiæ suæ in Derbysira,... nec quisquam præsumat eum judicare, nisi solus Episcopus ; Episcopalia reddat vel reddere faciat de Ecclesiis Decanatus sui, etc.
-
…evanuisse satis notum est. Nam non nisi A. S. mcdxxii Laude Pompeia inventus est a Gerardo Landriano episcopo codex ille Laudensis, qui cum libros de Oratore integros, turn librum de claris oratoribus qui Brutus inscribitur ,…
M. Tullius Cicero, Brutus
-
…valeant adiuvante misericordissima gratia domini saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere. Commonitorium quod misi, fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab eximietate tua illis tradatur, cum venerint. Tantam…
Augustine, Saint, Epistulae. Selections.
-
…Doruuerni metropoli sua donaret, simul et necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret. . XXVII. Ut idem episcopus factus Gregorio papae, quae sint Brittaniae gesta mandarit, simul et necessariis eius responsa petens acceperit. INTEREA uir…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos ammonet ,…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…legimus, ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice Christianae societatis, quae per sedes apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis sub Christiano nomine quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses…
Augustine, Saint, Epistulae. Selections.
-
…aduersus eos, qui unam in Domino Saluatore uoluntatem atque operationem dogmatizabant, uocari iussit et Uilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem suam, simul et prouinciae siue insulae, de qua uenerat. Cumque catholicus fide cum suis…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…oretur pro illa ; si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri praepositi vel aliorum simul presbyterorum vel etiam episcopi gravius emendetur. Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne…
Augustine, Saint, Epistulae. Selections.
-
…Eadhaed in prouinciam Lindisfarorum. quam nuperrime rex Ecgfrid, superato in bello et fugato Uulfhere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc primum eadem prouincia proprium accepit praesulem, Ediluini, Eadgarum, Cyniberctum, quem…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…autem idem uir Dei in insula Farne XII annis, ibidemque defunctus ; sed in insula Lindisfarnensi iuxta praefatorum corpora episcoporum in ecclesia beati apostoli Petri sepultus est. Gesta uero sunt haec temporibus Aldfridi regis, qui post fratrem suum…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…Tace Avertat a me dominus hanc amentiam, ut, cum ipse mihi imperet per apostolum suum et dicat ab episcopo refelli oportere docentes, quae non oportet, ego illorum indignationibus territus taceam. Quod enim publicis gestis haerere volui…
Augustine, Saint, Epistulae. Selections.