gyrovagi
Quartum genus est Monachorum, quod nominatur Gyrovagum : qui tota vita sua per diversorum cellas hospitantur, semper vagi, et nunquam stabiles, et propriis voluptatibus et gulæ illecebris servientes, etc.Agunt de ejusmodi Gyrovagis præterea Regula Magistri cap. 1. Ep. 63. inter Francicas tom. 1. Hist. Franc. Petrus Damian. lib.
Qualia vagari per mare et terras solent Avara mendicabula, Qui dejerando monachos se vel naufragos Nomen casumque venditant.
Gyrovagidicuntur qui dimissa sua parochia errones fiebant. Ratherius Veronensis in Epist. ad Joannem PP. apud Chappeavillum :
Quem jam ubique videri, atque ab omnibus Gyrovagum pudet vocari.De iis etiam Desiderius Episc. Cadurcensis Epist. 16. et Innocentius III. lib. 1. Epist.
Gyrovagum, pro quovis errone dixit Rodericus Toletan. lib. 4. de Reb. Hisp. cap. 1 :
Cœpitque per loca devia et incerta cædes agere contra Mauros, et quasi Gyrovagus eorum totam victoriam perturbare.