infanciones
Hidalgosvocant, nos
Escuiers. Leges Alfonsinæ, seu Partitæ, part. 2. tit. 2. lege 13 :
Catanes et valvasores son aquellos fijos dalgo en Italia, aque dizen en Espanna Infançones.Ita
Infançonesetiam appellantur, in Charta Adelfonsi Regis Aragon. æræ 1158. apud Blancam pag. 540. et alia æræ 1155. apud Oyenartum in Notitia Vasconiæ pag. 85. Sic vero primitus nobilium, ac Militum filii appellati, qui nondum per ætatem Militari cingulo, nec proinde Militari appellatione donati erant : quod etiam apud nos obtinuit, ut mox docebimus. Hieron. Blanca in Comment. Rerum Aragon. pag. 734 :
Militum vox et Infancionum id sonat, ut priori equestris ordinis viros nuncupemus, quos vulgari sermone Cavalleros : posteriori vero quos vocare solemus Hijosdalgo.Michael
del Molinoin Repertorio, verbo
Infancio:
Infanciones nascuntur apud nos : Milites vero fiunt, seu creantur.Et in voce Miles :
Militis filius dicitur Infancio, quia Milites generant filios suos Infanciones.Rursum :
Infanciones dicuntur secundum Foristas antiquos non solum filii Militum, quorum patres creati fuerunt Milites in Aragonia, juxta Foros Aragonum, sed etiam illi, quorum patres creati sunt Milites in alio Regno per alium Regem juxta leges provinciæ, etc.
Item compellantur omnes laboratores ad vendendum ad dictum capitolium, exceptis illis, qui se fecerint secundum forum Infanciones.
Sunt enim quidam,Idem Scriptor :inquit, Infanciones, quidam homines servitii, sive signi. Infancionum autem alii Ermunii, alii Franchi de Charta vulgariter appellantur. Ermuniorum(al. autem Infancionum alii Barones, vel Rici homines : alii Mesnadarii : alii simplices Milites : alii Infanciones simpliciterHermaniorum)nominantur. Hominum autem servitii, sive signi, alii cives, alii Burgenses : alii villani, vel pagenses : alii villani de Parada juxta Fori consuetudinem appellantur. Infanciones Ermunii, hoc est immunes ab omni munere seu onere, ita quod nemini dare ex necessitate vel servitute teneantur, sunt tali nomine redimiti, quibus sunt libertas, et conditionis decor, a tempore, quo non exstat memoria, acquisita, immo innata ut proprius et naturalius eloquamur.... Infancio autem de Carta, est is, cui immunitatem, quam genus vel natura negavit, liberalitas ejus, cujus erat astrictus servitio, concessit cum auctentico instrumento, etc.
In Aragonia omnis homo, descendens de genere Militari per lineam planam est Infancio, sive sit legitimus, sive illegitimus, sive masculus, sive femina. Tamen quamvis ex parte matris veniat ex linea Militari, non est Infancio, nisi habeat patrem Infancionem... Et per Foros habetur, quod quilibet Infancio potest esse Miles in Aragonia, etc.Eadem habentur apud Michael
del Molinoin Repertorio Foror. Aragon. pag. 178. 179.
Infantionum hermuniorum, mentio est in Foris Aragon. lib. 9. tit. de Injuriis.
Infancionis, apud Vitalem Episcopum.
Practica procedendi super Infancionia, tam super possessione, quam super proprietate, et de salva facienda,pag. 176. col. 4. Alia de Infantionibus habent Fori Aragon. pag. 96. 122. 128. v. 129. 130. etc. et Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. de Conditione Infantionum, de Privilegiis Militum, de Dominæ Infantionæ, l. 9. tit. de Salva Infantionum, etc.
Infancio, Infanzo, Infantasium, imo et
Infantes, cum pro Regum Hispanorum, vel aliorum minus nobilium, filiis sumitur, origo, Latina non est, sed Gothica, a voce scilicet
Fantevel
Fanter, quæ notat Satellites, famulos : unde etiam arcessunt Italicam
Fante, Servus, serva, Germanis
Vente ; Fanteria, Infanteria, Gallis
Infanterie, Copiæ pedestres.