infantaticum
Infancionisvel
Infantis, quidquid ad eum jure pertinet,
Infantazo, in Chronico Roderici Cid. cap. 2. Charta Aldefonsi Regis Castellæ æræ 1209. in Hist. Segoviensi cap. 18. § 3. 4. sic clauditur :
Anno primo, quo Rex serenissimus præfatus Aldefonsus Infantaticum a Rege Fernando patruo suo recuperavit.Rodericus Toletanus lib. 7. de Reb. Hispan. cap. 18 :
Omnia enim quæ perdiderat, acquisivit, et etiam Infantaticum, quod sub dubio vertebatur.
Tradidit etiam filiabus suis, Urracæ scilicet et Geloyræ, totum Infantaticum, cum omnibus Monasteriis, quæ ipse construxerat.Charta Ferdinandi Regis Hispan. æræ 1203. apud Oyenartum in Notitia Vascon. pag. 330 :
Dono vobis unicæ sorori meæ quantum Infantaticum in Regno meo est, videlicet in Toleto et in tota Alenserra... villas, castella, hæreditates, Monasteria, et omnia, quæ ad Infantaticum pertinent.