About
Menu

longanea

LONGANEA
,
Longania
, Angilbertus Abbas Centulensis l. de Diversitate officiorum : Quod si ratio aeris hoc non permiserit, de S. Maria per Longaniam terratenus usque ad ascensorium ipsius longaniæ, qua sursum ascenditur, veniant. Vetus Charta ann. 941. apud Francisc. Mariam in Mathildi lib. 3. pag. 43 : In solario ipsius curtis, ubi dominus Ugo et Lotharius filio ejus gloriosissimis Regibus præerant in Capitela, ubi est Longanea solarii, prope Ecclesiam S. Benedicti, etc. Videtur idem esse quod μάκρων, porticus oblongior, Galerie. Vide Macroma.

Saved

Recent