oscilli
Ut incredibilis numerus scabellorum atque Oscillorum post perceptam incolumitatem e redeuntibus ibidem remaneret.Ubi Godefridus Henschenius
Oscillos, fulcra subalaria interpretatur.
Oscillilegit
Oscilla, hancque vocem a ludicra actione ad necessariam movendi corporis librationem translatam animadvertit. Haud scio an eadem notione Glaber Rodulphus apud Duchesnium tom. 4. Histor. Franc. pag. 42. ubi :
Multimode quippe membrorum reformationes ibidem visæ sunt extitisse, ac insignia pendereUt fulcra subalaria, sic imagunculas infirma membra repræsentantes intelligere potuit. Utriusque enim generis signa passim cernere est in sacris locis, ubi divinæ sanationes perpetrantur. Jam vero hujuscemodi imagunculasOscillorum multiformia.
Oscilladici potuisse, palam est ex Macrobio lib. 1. Saturn. cap. 7. ubi
Oscillavocat imagunculas ad humanam effigiem factas, quæ Diti et Saturno dicabantur ; et ex Servio ad illud Virgilii lib. 2. Georg. v. 389 :
Ad ferarum in venatione occisarum capita ex arboribus suspensa transtulit Stephanus Africanus in Vita S. Amatoris Episc. num. 24. tom. 1. Maii pag. 57. DeOscilla ex alta suspendunt mollia pinu, Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis.
Oscillisfuse disputat Scaliger lib. 2. Auson. Lect. cap. 25. Adde Vossium in Etymologico.
Oscilla vero, quæ tamquam trophæi cujusdam certaminis umbram dependentia ostentabant, longius a civitatis terminis projici præcepit.Quod sic suspensa a vento agitentur et quasi oscillentur, ita appellari videntur. Vide Oscillum.