About
Menu

requestus

REQUESTUS
, Idem quod Requesta 1. Libellus supplex, postulatio. Exstat apud Rymerum tom. 7. pag. 455 : Requestus generalis (ann. 1385.) de permittendo Ambassatores transire per regna et loca in partibus transmarinis. Curia Requestium, vel potius Requestuum, memoratur in Charta ann. 1550. apud eumdem Rymer. tom. 15. pag. 206. et ipsa vox Requestus rursum legitur in alia Charta ann. 1355. tom. 5. pag. 820. Vita S. Hoildis, tom. 3. Aprilis pag. 774 : Brachium a sanctissimo corpore extractum ad Requestum illustrissimæ dominæ Comitissæ.
REQUESTUS
, Species relevii. Vide supra Requesta 2.
Gallice etiam Requeste ; quod eo soluto, vassallus a domino requirit, ut in feudi aut dignitatis possessionem mittatur, vel in ea confirmetur. Charta capit. S. Quint. Viromand. ann. 1181. in Chartul. Mont. S. Mart. part. 6. fol. 98. v°. col. 2 : Prædictam silvam ex omni exactione liberam in perpetuum possideat ; ita tamen ut in constitutione novi abbatis, tres solidos jam dictæ monetæ (S. Quintini) nobis præfata persolvat ecclesia de illa consuetudine, quæ vulgo Requestus vocatur. Charta ann. 1244. ex Tabul. S. Autberti Camerac. : Præfatum hospitale tenetur solvere annuatim dictæ ecclesiæ in perpetuum quinque solidos Cameracensis monetæ in Natali Domini pro Requestu sive pro relevamine quinque mencaldatarum terræ. Ubi pro annuo censu. Charta ann. 1384 : Item je ay es lieux dessusdiz sur tous les heritages tenus de mondit fief roages, forages, ventes, Requestes, et toute justice et seignourie haulte, moyenne et basse. Vide Requesta 2. et infra Requisitio.
REQUESTUS
, Inquisitio, requisitio, Gallice Enquête. Vide Requistum.

Saved

Recent