v
- 1. = vir, vivus, vivens, votum, valeo, vales, valetis;
- 2. v. c. = vir clarissimus;
- 3. v. f. = verba fecit.
Seu, ut habet Ugutio :V. vero quinque dabit tibi, si recte numerabis.
V. quoque pessundans, non plus quam quinque redundans.
Quid singulæ literæ significent, in superscriptione Cantilenæ : Licet amissa in sua, veluti valde Vau Græca, vel Hebræa, velificat.
Octabapassim pro octava ;
Guvernare, deveas, haveat, livertas, in Charta Fundat. Monast. S. Michaelis in Apuniano ann. 728. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 25. et 26. Vide infra Vanleuga,
vanneria, etc.
Valradus, Vulda, et similia promiscue scribantur, pro
Fulradus, et
Fulda.
Folfo, pro Volvo, et
Fifo, pro Vivo : ita perinde F. mutatur in V, ut monet Morales in Eulogii Vitam pag. 193. Vide supra F.