feminare
~o, -as, quod non est in usu sed componitur effemino, - as
sic sub veste maris mulierem masculat illa, / et sub feminea feminat ipsa marem(
Nemo enim pruriens corpus Feminando correxit, vel virilis veretri tactu mitigavit.Collatio Legis Mosaïcæ tit. 3.
Moyses dicit:
Qui manserit cum masculo mansione muliebri, aspernamentum est, ambo moriantur, rei sunt.Ubi Levit. cap. 20 :
Qui dormierit cum masculo coitu femineo.Constitutio Valentiniani, ibidem :
Omnes, quibus flagitiosus luxus est viri corpus muliebriter constitutum alieni sexus damnare patientia, nihilque habere discretum cum feminis, etc.