funera
Serviusad illud 9.
Æn. 486.
nec te tua funera mater Produxi: Apud majores funeras dicebant eas, ad quas funus pertinent, ut sororem, matrem : nam præficæ sunt planctus principes, non doloris.
Funerasautem dicebant, quasi
funereas. Hæc
Serv. Huc trahunt alii illud
Enniiapud
Cic. Senect. 20. Nemo me lacrimis decoret, neque funera fletum Faxit. Ita enim leg.
Scalig. et alii, Quæ si vera est lectio, aptius hoc loco præficam intelligeres : quam tamen
Serv. distinguit a
funera. Verum hæc omnia incerta sunt, aut obsoleta.