About

Menu

sequitus

SEQUITUS
, Via, quam quis sequitur. Hist. Cortusior. lib. 2. apud Murator. tom. 12. col. 809 : Ita quod Ugutio ignorabat Sequitum domini Canis, quia dom. Canis descenderat stratam versus Ronchaittum causa videndi dictum passum.
SEQUITUS
, Ital. Seguito, Comitatus. Chron. Patav. ad ann. 1220. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1129 : Bertoldus Aquilegiensis patriarcha factus fuit civis Paduanus,... et quod annuatim mittere debuit xij. milites de majoribus et melioribus suarum terrarum Paduam, ad jurandum Sequitum potestatis Paduæ, etc.

Saved

Recent