sinistra
sinistra, see sinister
- , see sinister.
-
…impedimento quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore pugnare .…
Julius Caesar, Gallic War
-
…his enim primum equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum, ab isdem acies Pompeiana a sinistra parte erat circumita atque initium fugae factum. sed Pompeius ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui…
Julius Caesar, Civil War
-
…tribum non habeat certe nemo. atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. rursus reclamatis aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est Qvinqve et triginta tribvs patrono. populi Romani igitur est patronus…
Cicero, Philippicae
-
…nunc extis quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim, sic tum avibus magnae res inpetriri solebant. itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et in vitiosa incurrimus. ut P. Claudius, Appii Caeci filius ,…
M. Tullius Cicero, De Divinatione
-
…Nasidium perveniunt ibique naves expediunt rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia communicant. dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra Nasidio. Eodem Brutus contendit aucto navium numero. nam ad eas, quae factae erant Arelate per Caesarem ,…
Julius Caesar, Civil War
-
…interrumpit, nostros repellit a castris, quos deprendit, interficit. reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterriti sinistras sagis involvunt gladiosque destringunt atque ita se a caetratis equitibusque defendunt castrorum propinquitate confisi seque in castra recipiunt et ab…
Julius Caesar, Civil War
-
…haec ego in urbe provideo facilis est circumspectus unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. num idem in Appennini tramitibus facere potero in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse…
Cicero, Philippicae
-
…volent alites, tum in hac, tum in illa parte se occultent, tum a dextra, tum a sinistra parte canant oscines. nam si animal omne, ut vult, ita utitur motu sui corporis, prono ,…
M. Tullius Cicero, De Divinatione
-
…. Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora. quamquam haud ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint ; sed certe nostri sinistrum nominaverunt externique dextrum, quia plerumque id melius videbatur…
M. Tullius Cicero, De Divinatione
-
…signum cum stola ; verum tamen inerat in illa magnitudine aetas atque habitus virginalis ; sagittae pendebant ab umero, sinistra manu retinebat arcum, dextra ardentem facem praeferebat. hanc cum iste sacrorum omnium et religionum hostis praedoque vidisset ,…
Cicero, in Verrem